Indice del libro


(LA)
« 

Quis hoc potest uidere, quis potest pati,
Nisi impudicus et uorax et aleo,
Mamurram habere quod comata Gallia
Habebat ante et ultima Britannia?
Cinaede Romule, haec uidebis et feres?
Et ille nunc superbus et superfluens
Perambulabit omnium cubilia
Vt albulus columbus aut Adoneus?
Cinaede Romule, haec uidebis et feres?
Es impudicus et uorax et aleo.
Eone nomine, imperator unice,
Fuisti in ultima occidentis insula,
Vt ista vestra diffututa mentula
Ducenties comesset aut trecenties?
Quid est alid sinistra liberalitas?
Parum expatrauit an parum elluatus est?
Paterna prima lancinata sunt bona;
Secunda praeda Pontica; inde tertia
Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
Nunc Galliae timetur et Britanniae.
Quid hunc malum fouetis? aut quid hic potest
Nisi uncta deuorare patrimonia?
Eone nomine †urbis opulentissime
Socer generque, perdidistis omnia?

 »
(IT)
« 
 »
(Fonte: → Wikisource )

Note al testo

Analisi stilistica

modifica

Sintesi della poesia

modifica

Il tema

modifica

Il messaggio

modifica