Indice del libro


(LA)
« 

Varus me meus ad suos amores
Visum duxerat e foro otiosum,
Scortillum, ut mihi tunc repente uisum est,
Non sane inlepidum neque inuenustum.
Huc ut uenimus, incidere nobis
Sermones uarii, in quibus, quid esset
Iam Bithynia, quo modo se haberet,
Ecquonam mihi profuisset aere.
Respondi id quod erat, nihil neque ipsis
Nec praetoribus esse nec cohorti,
Cur quisquam caput unctius referret,–
Praesertim quibus esset irrumator
Praetor nec faceret pili cohortem.
'At certe tamen' inquiunt, 'quod illic
Natum dicitur esse, comparasti,
Ad lecticam homines.' Ego, ut puellae
Vnum me facerem beatiorem,
'Non' inquam, 'mihi tam fuit maligne,
Vt, prouincia quod mala incidisset,
Non possem octo homines parare rectos.'
At mi nullus erat neque hic neque illic
Fractum qui ueteris pedem grabati
In collo sibi conlocare posset.
Hic illa, ut decuit cinaediorem,
'Quaeso' inquit, 'mihi, mi Catulle, paulum
Istos commoda: nam uolo ad Serapim
Deferri.' 'Mane,' inquii puellae,
'Istud quod modo dixeram, me habere,
Fugit me ratio: meus sodalis
Cinna est Gaius; is sibi parauit.
Verum, utrum illius an mei, quid ad me?
Vtor tam bene quam mihi pararim.
Sed tu insulsa male et molesta uiuis,
Per quam non licet esse neglegentem.'

 »
(IT)
« 
 »
(Fonte: → Wikisource )

Note al testo

Analisi stilistica

modifica

Sintesi della poesia

modifica

Il tema

modifica

Il messaggio

modifica