Differenze tra le versioni di "Carmina (Catullo)/72"

{{Carmina (Catullo)/TestoOriginale|
<poem>
Dicebas quondam solum te nosse<ref>Forma contratta per ''novisse''.</ref> Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.<ref>Cfr. [[Carmina (Catullo)/70|LXX, 2]].</ref>
Dilexi tum te non tantum ut vulgus amicam,
Sed pater ut gnatos diligit et generos.<ref>Ordina: ''sed ut pater diligit gnatos et generos''.</ref>
Nunc te cognovi: quare etsi impensius uror,
Multo mi tamen es vilior et levior.
"Qui<ref>Avverbio interrogativo equivalente a ''Quomodo?''</ref> potis est?" inquis. Quod amantem iniuria talis
Cogit amare magis, sed bene velle minus.<ref>Cfr. [[Carmina (Catullo)/75|LXXV, 3-4]].</ref>
</poem>
|trad=
98

contributi